monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere vel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus viris, tunc terra completa est.
2 Proinde ad utrumque interim <modo> nostra disputatio referatur. Si enim vera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt diis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt?
3 Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci veris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo divini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur.
4 Fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo dii magis in Romanos sacrilegum illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium vindicare debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo gravius quae putabant adyta divina quam humana cubilia vindicabant.